Odi et Amo (Ich hasse und liebe)

(Textentwurf nach Catull, Sämtliche Gedichte
Musik: Markus Gärtner/Clemens Liedtke 2000)

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris. [Cat. 85]
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, [Cat. 5]
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere et redire possunt:
nobis, cum semel occidit bevis lux,
nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
Dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut nequis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: [Cat. 83]
haec illi fatuo maxima laetitiast.
mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
sana esset; nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed, quae multo acrior
est res, iratast: hoc est, uritur et loquitur.

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam [Cat. 92]
de me Lesbia me dispereat nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea:
deprecor illam assidue,
Lesbia me dispereat nisi amat, [eigen]
verum dispeream nisi amo. [Cat. 92]

Odi et amo [...]

[Cat. 8 (Ende)]
Scelesta, vae te! quae tibi manet vita?
quis nunc te adibit? cui videberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
Odi et amo. Quare id faciam, [Cat. 85 (s.o.)]
Fortasse requiris nescio
sed fieri sentio et excrucior.
at tu, Catulle, destinatus obdura.

Odi et amo [...]