Ista ?! (Die Da?!)

(dt.: Duerr/Riecke/Beck/Schmidt; lat.: ISTA)

Salve Thomas! Salve! Valesne? Valeo! Iterum est Veneris eadem caupona. Nunc mihi narrandum est, quod mi acciderit. Nunc adiuvor Fortuna optima expectans. Hem, siste! Quid? Quid? Diligentissime dicam! Itane?! Die Saturni incendebar amore; virginem tetigi, quae sat mi placuit, tum in discotheca cortices sonitu extrahi. Tum iuxta me stabat et inter nos collocuti et tum eam invitavi. Haec enim velle visa est; iocis laetantes multaque ridentes diem statuimus et iterum convenimus; circum visitavimus, quo convenimus. Tabernas visitastis? Visitavimus. Tam elegans tam curvum corpus habet, ut revera tibi videnda nam illa tam venustast.

Estne ista, quae ante portas stat? Vel ista, qua te mente captum fit?

Estne ista ornata vestibus induta? Immo, istast, quae Veneris non venit!

Estne ista, ista, ista, ista, ea? Estne ista, ista, ista ? aut ista?

Estne ista, ista, ista, ista, ea? Aut ista? Immo, Veneris non venit!

Res tibi evenit Smudo, op ? ti ? me! Certum tu habe me tecum gaudere. Gaudio affectus et, si tua interest, dico mihi factum est aliquid simile. Proximo die Solis theam bibo aliquo et me bellissimam ad mensam stare conspiciente ad eam adeo et isti theam appeto. Et confiteor me divitem simulavisse. Sed optime evenit! Cur ego sollicitor?! Nam loquimur, condicimus nobis in tertium diem, Et cum ea ludos spectare volui, sed pro circo cenavimus spectaculis cognitis, melius putavi in taberna eam ducere in angulum secretum. Et debitamne solvit? Omnino non! Consuetudinem dixit se habere mecum, ex quo expecto, si revenire velit.

Estne ista, quae ante portas stat? Vel ista, qua te mente captum fit?

Estne ista ornata vestibus induta? Immo, istast quae Veneris non venit!

Estne ista, ista, ista, ista, ea? ...

Quae ista? - Quae ista? ? Quae ista? Quae ista? Bellissima !!!

Hem Thomas! Tanta nobis sunt communia. Ex proximo die Solis non iam soli sumus. Cum ea coiisti? Consilium cepi brevi (gemitus!) cum ea (gemitus!) co- (gemitus!) ?ire (gemitus!). Tu gaudeas! Grate! Sed mihi cogitandumst, cur mihi tempore dona dananda sint. Cui dicis? Argentum me deficit; nunc mea novas vestes habet in armario. Nova tunica induta me visitavit et ex me quaesivi quomodo id solvere potuerit. Et die Veneris solutus sum neque adest. ?Eh! Attende Smudo, haec ist mea! Quo (loco)? Haec ist ista, quae ante portas stat! Quid?! Haec est ista, quae mihi est in animo! Quae? ISTA??!! Quis est ille homo? Hanc esse causam cur Veneris non veniat!

Est ista, ista, ista, ista, ea! Est ista, ista, ista ? est ista!

Est ista, ista, ista, ista, ea! Est ista - veneris non venit!