Age partes tuas (Spiel Dein Spiel)

Text: Clemens Liedtke/Edgar Barwig
Musik: Markus Gärtner/Clemens Liedtke

Age partes tuas, sed noli desperare!
Age partes tuas! Nam tua una res agatur!

Caelestis, singularis: Hic mundus noster renovatus et,
ut finirentur, tibi census ingens est paratus.
Age partes tuas!
Quomodo factus es praeclarus.

Placetne tibi vitam insignem, tuam, unicam peragere, victorum crateras uno impetu exhaurire?Tanti non est referre oculos; futura provide et bonum eventum! Tuas partes age, soci, cum sint multi, qui diem perdant; neque Iuppiter Maximus tesseras mittit! Nam Fortuna tuis partibus illudit, dum victor progredi in animo habes. Nova videndi cupidus adi nova; nova ista, quae te exspectant! Quae incipiuntur quidem periculosa neque cacatoribus istis fugacibus apta. Nobis refert omnino nihil, utrum hic sis an ille. Quis sis, quid sis, quomodo vivas, te habeas, hoc demonstra! Hic Rhodus, hic salta!

Age partes tuas, sed noli desperare!
Age partes tuas! Nam tua una res agatur!
Caelestis, singularis: Hic mundus noster renovatus et,
ut finirentur, tibi census ingens est paratus.
Age partes tuas!
Quomodo factus es praeclarus.

Limen tuum transibunt, qui spectatores voluptatem percipiant e miseria tua, te, quomodo pereas, intuentes. At sentis te victorem ceteros omnes superaturos de censu decertantibus deliris istis. Unus solus relinquet. Aliquando omnes atomi mentis tuae percipient hanc rationem – ut enim totum mundum superes virtutibus tuis. Propelluntur metra tui saeculi ad ultima temporum et tui cordis pulsus2 sentis animo recreante. Quare, quid velis, quid volueris, attinges, numquam fatigate, ut die extremo tibi sint omnia futura.

Age partes tuas, sed noli desperare!
Age partes tuas! Nam tua una res agatur!

Caelestis, singularis: Hic mundus noster renovatus et,
ut finirentur, tibi census ingens est paratus.
Age partes tuas!
Quomodo factus es praeclarus.

Iuppiter alea non ludit,
Iuppiter alea non ludit in divitias!
Iuppiter alea non ludit, Iuppiter alea non ludit,
Iuppiter alea non ludit, Iuppiter alea non ludit, in divitias! in divitias!

Age partes tuas, sed noli desperare!
Age partes tuas! Nam tua una res agatur!

Caelestis, singularis: Hic mundus noster renovatus et,
ut finirentur, tibi census ingens est paratus.
Age partes tuas! Quomodo factus es praeclarus.

Hic Rhodus, hic salta!
Num putas deis placere, ut curis solutus fructus
ingeras in sinum?
Primo tibi temperandumst, tum laborandumst,
ut postremo ille Iuppiter sis ab omnibus adoratus!
Quo modo tantum Fortunam pellicias, ut tibi Paridi5 maximum voluptatis donum det.
Venerem ipsam futues, siderum similis,
usque ad divum voluptatem caeli subter labentia signa erectus
6,
si aderis laboratus.
Hic Rhodus, hic salta! Hic Rhodus, hic salta!

Age partes tuas…
Age partes tuas…
Quomodo factus es praeclarus…