Abiit (Sie ist weg)

(dt.: Duerr/Riecke/Beck/Schmidt; lat.: ISTA)

Hem, hodie (est) iterum unus ex diebus damnatis, quos vix tolero, et me ipsum semper rogo, cur omnibus his sensibus mi omnino ignoratis vexer aut fama omnivaga (notis), nam adhuc cucurri per mundum meum et rex eram, sed quae omnia mi placent, nunc mi parum. Quod me incitavit, de quo numquam satis cepi, melius relinquo, nam desertus ego.

(Te) non modo desertum putas, sed re vera (es); desine ergo lamentationem, nam res se habent ita hoc in mundo. Etsi (te) non delectat, spectaculum tuum spectas ipse et ipse heros tuus (es).

Ita est, aliqua recte dicis, et tamen male me habeo merda inquinatus, cognoscam enim, quae pellicula fabularis lauro laureata (sit), in qua non insit actrix prima.

Nam abiit - AB! Et ego iterum solus, solus.

Abiit - AB! Antea mi solum esse placuit.

Abiit - AB! Et ego iterum solus, solus.

Abiit - AB!

Id capere non possum! Quid mali inest (in eo), quod nunc non iam ille anhr ei sum? Hic sedeo et in me caco et me aliam numquam requirere sentiam. Una abiit, quid est? Istane usus es ad eum finem et causam, ut te post tergum abderes? Observare alias prohibitum, (sed) nunc tua (res) agitur! Ut dixi, grave est, quod sensi mihi (ali)quid deesse, si aliaspraetereo. Quod feci, nam putavi (me) mihi illum iocum tribuendum, nisi prima mihi non iam est, et nunc - Quid? ? nunc abi - it et, me miserum, me abdo, alias petere nolo, ergo linge culum!

AB! Et ego iterum solus, solus.

Abiit - AB! Antea mi solum esse placuit.

Abiit - AB! Et ego iterum solus, solus.

Abiit - AB!

Nunc flere debes, valde doleo...

 

Memini nos ambos (fuisse) lentissimos, sed interius cepi me stultum - nil, nam cum cogitabam omnia ei a me facta, quidquid feci, re vera factum mihi. Hac philosophia adhuc integre vixi curis liber eam ignorans. Puto me ut Icarum (vere) solem petivisse, adulterium exercui mecum ipso. Istane verba callida? Postea semper plura scis, sed, quamquam me a quo defendo, graviter hoc tolero, nam vere vacuus ego, quod ista abiit. Estne ita? Ita est, optime dixisti, collega! Nonne te iactavisti omnes te petere? Et nunc specta faciem tuam! Quo advenisti? Tibi dico: Abiit et me secum portavit.

Nam abiit - AB! Et ego iterum solus, solus.

Abiit - AB! Antea-mi solum esse placuit.

Abiit - AB! Et ego iterum solus, solus.

Abiit - AB!